Pripravil:
Mons. Štefan Vrablec, Mgr. Bartolomej Juhás, SDB 2002
Podľa:
CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE, LIBRERIA EDITRICE VATICANA 1997
© Stránka Katolícka
sociálna náuka
1877 – 1948
1877 355
Generis humani vocatio est
imaginem Dei manifestare et ad unius Filii Patris imaginem transformari. Haec vocatio
formam induit personalem, quia unusquisque ad beatitudinem divinam vocatur
ingrediendam; ipsa etiam ad communitatis humanae refertur summam.
Articulus I
I. Indoles communitaria vocationis humanae
1878 1702
Omnes homines ad eumdem
vocantur finem, ad Ipsum Deum Quaedam exsistit similitudo inter Personarum
divinarum unitatem et fraternitatem quam homines inter se debent instaurare in
veritate et amore.[1] Amor proximi
ab amore in Deum est inseparabilis.
1879 1936
Persona humana sociali eget
vita. Haec pro illa aliquid adventicium non constituit, sed eius naturae
exigentiam. Homo, commercio cum aliis, mutuis officiis et colloquio cum
fratribus, omnes suas excolit facultates; sic suae respondet vocationi.[2]
1880 771
Societas quaedam est personarum summa
organice religatarum quodam unitatis principio quod unamquamque earum superat
Societas, coetus simul visibilis et spiritualis, in tempore perdurat:
praeteritum assumit et futurum praeparat. Per illam, unusquisque homo «heres»
constituitur, «talenta» recipit quae suam ditant identitatem et quorum fructus
ipse augere debet.[3] Iusta
ratione, unusquisque se devovere debet communitatibus quarum est particeps et
auctoritates revereri quae pro bono communi habent officium.
1881 1929
Unaquaeque communitas suo
scopo definitur et consequenter regulis oboedit specificis, sed «principium,
subiectum et finis omnium institutorum socialium est et esse debet humana
persona».[4]
1882 1913
Quaedam societates, sicut
familia et civitas, naturae hominis immediatius correspondent. Ei sunt
necessariae. Ut quam plurimorum participatio in vita sociali foveatur, oportet
creationi favere sociationum et institutionum liberae electionis «ad res
oeconomicas atque sociales, ad animi cultum atque relaxationem, ad res
gymnicas, ad variarum artium professionem, ad rationes politicas; quae sive ad
unam tantum nationem, sive ad universas [...] [attineant] gentes»,[5]
Haec «socializatio» simul tendentiam exprimit naturalem quae homines
impellit ad se consociandos, ut consequantur scopos qui individuales superant
capacitates. Eadem qualitates auget personae, praesertim eius sensum
aggrediendi incepta et responsabilit Adiuvat ad eius tuenda iura.[6]
1883 2431
Socializatio pericula etiam
exhibet. Nimis compulsus interventus Status potest libertati et inceptis minari
personalibus. Doctrina Ecclesiae principium sic dictum subsidiarietatis elaboravit.
Secundum illud asseritur «superioris ordinis societatem invadere non debere
societatis ordinis inferioris in interiorem vitam et eam propriis officiis
exuere, quae ex contrario est potius in necessitatibus sustimenda et adiuvanda,
ut eius actio cum reliquis sodalibus partibus componatur, videlicet in bonum
commune conversa»>.[7]
1884 307, 302
Deus exercitium omnium
potestatum Sibi soli retinere noluit. Unicuique creaturae munera remittit quae
ipsa capax est exercendi, secundum capacitates suae propriae naturae. Hic
gubernationis dus in vita sociali est imitandus. Modus quo Deus agit in mundo
gubernando, qui tantam considerationem erga humanam testatur libertatem,
sapientiam deberet inspirare eorum qui communitates gubernant humanas. Hi se
tamquam divinae providentiae ministri gerere debent.
1885
Subsidiarietatis principium
omnibus collectivismi opponitur formis. Limites signat interventui Status.
Relationes inter individua et societates in harmoniam ducere quaerit. Tendit ad
verum ordinem instaurandum internationalem.
II. Conversio et societas
1886 1779, 2500
Societas prorsus est necessaria
ut vocatio humana ad effectum adducatur. Ad hunc obtinendum scopum, oportet
iustam valorum observari hierarchiam quae «materialia ac naturalia interioribus
et spiritalibus subiciat»:[8]
«Hominum igitur societas
[...] primum omnium tamquam res quaedam ad animum praesertim pertinens est
habenda; per quam homines, veritatis lumine collustrante, rerum cognitiones
inter se communicent; iura sua vindicare et officia exsequi possint; ad bona
animi appetenda incitentur; e qualibet re decora, cuicuimodi ipsa est iustam
voluptatem mutuo capiant; perpetua voluntate inclinent ad optima ipsorum
quaeque in alios transfundenda; studiose spectent ad aliorum animi bona in
animum suum convertenda. Quae quidem bona simul afficiunt, simul omnia
dirigunt, quae ad doctrinas, ad rem oeconomicam, ad civium coniunctionem, ad
rei publicae progressus et disciplinam, ad legum praecepta, ad reliquas denique
partes pertinent, quae extrinsecus hominum communitatem constituunt
continenterque explicant».[9]
1887 909, 1869
Mediorum et finium inversio[10]
quae pervenit usque ad valorem finis ultimi tribuendum ei quod solum medium est
in illum concurrens, vel ad personas considerandas tamquam mera media relate ad
finem, iniustas generat structuras quae «arduam vel fere impossibilem reddunt
vitae rationem christianam, praeceptis summi Legislatoris congruentem»[11]
1888 407, 1430
Oportet igitur ad
spirituales et morales capacitates personae accurrere et ad pcrmanentem
exigentiam interioris conversionis eius, ut sociales obtineantur
mutationes quae revera in eius sint servitium. Prioritas conversioni cordis
agnita nullo modo eliminat, sed e contra imponit obligationem afferendi
institutis et vitae condicionibus, cum ipsae ad peccatum incitant, sanationes
convenientes ut ad iusti normas conformentur, ne bono obsint, sed illi faveant.[12]
1889 1825
Sine gratiae auxilio,
homines nescirent «semitam saepius angustam dispicere inter animum pusillum
malis cedentem hinc et illine vim quae mala illa duplicat cum sese decipiat
eadem vincere posse»,[13]
Ea caritatis est via, scilicet, amoris Dei et proximi. Caritas maximum
constituit praeceptum sociale. Alium reveretur eiusque iura. Praxim exigit
iustitiae et solummodo ipsa nos eius reddit capaces. Vitam inspirat donationis
sui: «Quicumque quaesierit animam suam salvam facere, perdet illam; et,
quicumque perdiderit illam. vivificabit eam» (Lc 17,33).
Compendium
1890 Quaedam
exsistit similitudo inter Personarum divinarum unitatem et fraternitatem quam
homines inter se debent instaurare.
1891 Persona humana, ut sese
secundum suam excolat naturam, vita eget sociali. Quaedam societates, sicut
familia et civitas, naturae hominis immediatius correspondent.
1892 «Principium, subiectum et
finis omnium inslitutorum socialium est et esse debet humana person».[14]
1893 Ampla in associationibus et
institutionibus liberae electionis fovenda est parlicipatio.
1894 Secundum subsidiarietatis
principium, neque Status neque ulla amplior societas inceptum et
responsabilitatem personarum et corporum intermediorum debent substituere.
1895 Societas exercitio virtutum
favere debet, non illi obesse. Iusta valorum hierarchia eam inspirare debet.
1896 Ubi peccatum atmospheram
pervertit socialem, oportet ad cordium conversionem et ad Dei gratiam
accurrere. Caritas as iustas impellit reformationes. Quaestionis socialis
solutio extra Evangelium non hahetur.[15]
Articulus 2
IN VITA SOCIALI PARTICIPATIO
I. Auctoritas
1897 2234
«Hominum societas neque bene
composita, neque bonorum fecunda esse potest, nisi ei adsint qui, auctoritate legitima
decorati, instituta servent et, quantum est satis, in omnium commoda operam
curamque impendant suam».[16]
«Auctoritas» appellatur
qualitas propter quam personae vel instituta hominibus leges ferunt atque
mandata, et ex parte eorum oboedientiam exspectant.
1898
Omnis humana communitas
auctoritate eget, quae eam regat,[17]
Haec in natura humana suum invenit fundamentum. Ad civitatis unitatem est
necessaria. Eius munus consistit in bono communi societatis, in quantum fieri
potest, tuendo.
1899 2235
Auctoritas, quae ab ordine
morali postulatur, a Deo procedit: «Omnis anima potestatibus subdita sit. Non
est enim potestas nisi a Deo; quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt. Itaque,
qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit; qui autem resistunt Ipsi, sibi
damnationem acquirent» (Rom 13,l-2).[18]
1900 2238, 2240
Oboedientiae officium omnibus
iniungit ut auctoritati honores tribuantur, quae illi debentur, atque ut
personae qiiae eius munus exercent, observantia et, pro earum meritis,
gratitudine et benevolentia circumdcntur.
Apud sanctum Clementem Romanum Papam invenitur oratio, omnium
antiquissima, pro auctoritate politica:[19]
Eis «da, Domine, sanitatem,
pacem, concordiam, firmitaten, ut imperium, quod Tu iis dedisti, sine
offendiculo administrent. Tu enim, Domine, caelestis rex saeculorum, filiis
hominum das gloriam et honorem et potestatem eorum, quae in terra sunt; Tu,
Domine, dirige consilium eorum secundum id, quod bonum et beneplacitum est in
conspectu Tuo, ut potestatem a Te datam in pace et masuetudine pie
administrantes propitium Te habeant».[20]
1901 2242
Dum auctoritas ad ordinem a
Deo determinatum pertinet, oportet ut «regiminis determinatio et moderatorum
designatio libe rae civium voluntati relinquantur».[21]
Politicorum regiminum
diversitas moraliter admitti potest, dummodo ad bonum legitimum concurrant
communitatis quae ea assumit. Regimina, quorum natura legi naturali, ordini
publico et personarum iuribus fundamentalibus contraria est, bonum commune
nationum, quibus illa imponuntur, nequeunt revera consequi.
1902 1930, 195l
Auctoritas suam
legitimitatem moralem ex seipsa non elicit Tyrannice se gerere non debel, sed
pro bono operari communi «ut vis moralis, quae libertate et suscepti officu
onerisque conscientia nititur»:[22]
«Lex humana intantum habet
rationem legis inquantum est secundum rationem lectam et secundum hoc
manifestum est quod a Lege aeterna derivatur Inquantum vero a ratione recedit
sic dicitur lex iniqua: et sic nori habet rationem legis sed magis violentiae
cuiusdam».[23]
1903 2242
Auctoritas legitime exercetur
solummodo si bonum quaerit commune coetus, de quo agitur, et ad illud
consequendum media adhibet moraliter licita. Si eveniat ut rectores leges
edicant iniustas vel consilia ordini morali capiant contraria, talia mandata
conscientias obligare rion possent, «Tunc auctoritas ipsa plane corruit, et
foeda sequitur iniuria».[24]
1904
«Idcirco satius est
compensari omnem potcstatem cum aliis muneribus imperiisque quae eiusdem
servent fines. Hoc est „Civitatis iuris“ principium, in qua non arbitrariae voluntates hominum, at leges
potissimum dominantur».[25]
II. Bonum commune
1905 801, 1881
Secundum socialem hominis
naturam, bonum uniuscuiusque necessario
conexum est cum bono communi. Hoc definiri nequit nisi in relatione ad personam
humanam:
«Ne in vobismet ipsis
involuti vobis solis vivatis tamquam iam iustificati, sed in unum convenientes
conquiratis id, quod omnibus prodest».[26]
1906
Ut bonum commune oportet
intelligere «summam earum vitae socialis condicionum, quae tum coetibus, tum
singulis membris permittunt ut propriam perfectionem plenius atque expeditius
consequantur».[27] Bonum
commune interest ad omnium vitam. Ex parte uniuscuiusque prudentiam exigit, et
adhuc magis ex parte eorum qui auctoritatis exercent munus. Tria elementa
essentialia implicat:
1907 1929, 2106
Imprimis observantiam
personae qua talis suponit. Propter bonum commune, publicae
potestates iura personae humanae fundamentalia et non alienabilia observare
tenentur. Societas unicuique ex suis membris permittere debet, suam vocationem
in rem perducere. Singulatim, bonum commune in condicionibus exstat libertates
naturales exercendi quae necessariae sunt ut vocatio excolatur humana: ut ius,
ad agendum iuxta rectam suae conscientiae normam, ad vitae privatae
protectionem atque ad iustam libertatem etiam in re religiosa ».[28]
1908 2441
Secundo, bonum commune
ipsius coetus prosperitatem socialem exigit et incrementum. Incrementum
est omnium officiorum socialium compendium Utiqne ad auctoritatem pertinet,
propter bonum commune, inter varia particularia commoda decernere. Sed
unicuique debet accessibile reddere id quo ille ad vitam vere humanam ducendam
eget: victum, veslitum, sanitatem, laborem, educationem et culturam,
congruam informationem, ius ad familiam condendam,[29]
etc.
1909 2304, 2310
Bonum commune denique pacem
implicat, id est, iusti ordinis stabilitatem et securitatem. Supponit
igitur auctoritatem, honestis mediis, securitatem praestare societatis
atque illam membrorum eius. Stabilit ius ad legitimam personalem defensionem et
collectivam.
1910 2244
Si unaquaeque humana
communitas bonum possidet commune quod ei permittit se qua talem agnoscere, in communitate
politica impletio talis boni invenitur plenissima. Ad Statum pertinet
commune societatis civilis. civium et corporum intermediorum bonum defendere et
promovere.
1911 2438
Humanae dependentiae
arctiores fiunt. Ad universum mundum paulatim extenduntur. Familiae humanae
unitas, membra gregans quae eadem naturali fruuntur dignitate, bonum commune
univeisale implicat. Hoc organizationem communitatis nationum exigit
capacem «variis hominum necessitatibus pro sua parte [...] [providendi] tam in
vitae socialis campis ad quos pertinent victus,
sanitas,
educatio [...], quam in nonnulis condicionibus particularibus quae alicubi oriri
possunt, ut sunt necessitas [...] aerumnis profugorum per
universum mundum dispersorum occurrendi, vel etiam migrantes corumque familias
adiuvandi».[30]
1912 1881
Bonum commune ad personarum semper
ordinatur progressum: «Rerum ordinatio ordini personarum subiicienda est et non
e converso».[31] Hic ordo in
veritate fundatur, super, iustitiam aedificatur, amore vivificatur.
III. Responsabilitas et participatio
1913
Participatio est voluntaria
et generosa obligatio personae in socialibus commerciis. Necessarium est,
omnes, unumquemque pro loco quem aliquis occupat et munere quo fungitur, in
bono communi promovendo participare. Hoc officium dignitati inhaeret personae
humanae.
1914 1734
Participatio imprimis fit
per susceptionem oneris in partibus quarum responsabilitas personalis assumitur:
homo per curam cationi familiae suae impensam, per conscientiam in labore suo
rum et societatis bonum participat.[32]
1915 2239
Cives debent, quantum
possibile est, activam in vita publica sumere partem. Huius
participationis modi ab alia in aliam nationem vel ab alia in aliam culturam
diversi esse possunt. «Laudanda est autem ratio agendi nationum, in quibus pars
quam maxima civium in vera libertate rerum publicarum particeps fit».[33]
1916 1888, 2409
Omnium participatio in
labore pro bono communi, sicut omne ethicum officium, sociorum socialium conversionem implicat incessanter renovatam. Fraus vel alia effugia, quibus
a legis obligationibus et a socialis officii praescriptis quidam sese evadunt,
firmiter damnanda sunt, quia cum exigentiis iustitiae componi nequeunt Oportet
progressum curare institutionum quae condiciones vitatae humanae efficiunt
meliores.[34]
1917 1818
Ad eos, qui munus
auctoritatis exercent, pertinet afirmare valores qui membrorum coetus fiduciam
alliciunt illaque incitant ut in servitium suorum panum se ponant. Participatio
ab educatione incipit alque cultura «Iure arbitrari possumus futuram
humanitatis sortem
in illorum manibus reponi, qui poteris qenerationibus vivendi et sperandi
rationes tradere valent».[35]
Compendium
1918 «Non
est [...] potestas nisi a Deo quae autem sunt a Deo ordinatae sunt» (Rom 13,1).
1919 Omnis humana communitas
auctoritate eget ut conservetur et augeatur.
1920 «Patet [...] communitatem
politicam et auctoritatem publiccam in natura humana fundari ideoque ad ordinem
a Deo praefintum pertinere».[36]
1921 Auctoritas legitima exercetur,
si ad bonum commune societatis persequendum applicatur. Ad illud obtinendum
media adhibere, quae moraliter admitti possint.
1922 Regiminum politicorum
diversitas legitima est dummodo ad commumtatis bonum concurrant.
1923 Auctoritas politica intra
ordinis moralis limites debet protendi et condiciones tueri ad libertatis
exercitium.
1924 Bonum commune complectitur
«summam earum vitae socialis conditionum, quae tum coetibus, tum singulis
membris permittunt ut propriam perfectionem plenius atque expeditius
consequantur».[37]
1925 Bonum commune tria elemenla
implicat essentialia: iurium fundamentalium personae observantiam et
promotione; prosperitatem seu bonorum spiritualium et temporalium
societatis mentum pacem et securitatem coetus eiusque membrorum.
1926 Personae humanae dignitas
inquisitionem implcat boni communis. Unusqiusque curare debet ut instituta
suscitentur et sustineantur, quae vitae humanae condiciones meliotes efficiant.
1927 Ad Statum pertinet civilis
societatis bonum commune defendere promovere. Commune totius familiae humanae
bonum requirit quamdam societatis internationalis organizationem.
Articulus 3
lUSTITIA SOCIALIS
1928 2832
Societas iustitiam praestat
socialem, cum condiciones adimplet quae associationibus et singulis individuis
id obtinere permittunt quod illis secundum eorum naturam eorumque vocationem debetur.
Iustitia socialis cum bono communi et cum auctoritatis conectitur exercitio.
I. Personae humanae observantia
1929 1881
Iustitia socialis non nisi
in observantia transcendentis dignitatis hominis obtineri potest. Persona
ultimus est scopus societatis quae ad illam ordinatur:
Personae humanae dignitatis
«defensio et provectio a Creatore nobis sunt commissae, et [...] [illius]
proprie debitores sunt viri et mulieres, pro suscepto munere, quovis historiae
tempore»,[38]
1930 1700, 1902
Personae humanae observantia
observantiam implicat iurium quae ab eius, tamquam creaturae, procedunt
dignitate. Haec iura sunt praevia societati eique imponuntur. Legitimitatem
fundant moralem omnis auctoritatis: societas, illa irridens vel illa in sua
1egislatione positiva agnoscere renuens, suam propriam moralem legitimitatem
labefacit.[39] Sine tali
observantia, auctoritas solummodo vi vel violentiae potest inniti, ad suorum
subditorum obtinendam dientiam. Ad Ecclesiam pertinet haec iura in memoriam
hominum bonae voluntatis revocare, eaque ab abusivis vel falsis distinguere
vindicationibus.
1931 2212, 1825
Personae hurnanae
observantia observantiam huius supponit principii: «ut singuli proximum, nullo
excepto, tamquam „alterum seipsum“ considerare debeant, de eius vita et de
mediis ad illam degendam necessariis rationem imprimis habentes».[40]
Nulla legislatio timores praeiudicia, superbiae et caeci sui amoris («egoismi»)
habitus qui institutioni adversantur societatum vere fraternarum, per se ipsam
posset eliminare. Hi agendi modi solum caritate cessant quae in unoquoque
homine «proximum», fratrem invenit.
1932 2449
Officium
se efficiendi proximum alius eique active serviendi adhuc
urgentius fit, quo ille est indigentior, in quacumque id sit ratione.
«Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis mihi fecistis» (Mt 25,40).
1933 2303
Idem
officium extenditur ad illos qui aliter ac nos cogitant vel
agunt. Christi doctrina eo usque pervenit ut offensarum requirat veniam.
Eadem praeceptum amoris, quod proprium est novae Legis, ad
omnes extendit inimicos.[41] Liberatio in Evangelii
spiritu cum odio inimici tamquam personae incompossibilis est, non tamen cum odio mali
quod ille tamquam inimicus peragit.
II. Aequalitas et differentiae inter homines
1934 225
Omnes
homines, ad unius Dei imaginem creati, eadem anima
rationali praediti, eamdem habent, naturam eamdemque originem.
Sacrificio Christi redempti, omnes appellantur ad eamdem beatitudinem divinam participandam: omnes ergo eadem gaudent
dignitate.
1935 357
Aequalitas
inter homines essentialiter corum dignitati personali
innititur iuribusque quae ex ea manant:
«Omnis
[...] discriminandi modus in iuribus personae fundamentalibus, sive socialis sive
culturalis, ob sexum, stirpem, colorem, socialem condicionem, linguam aut religionem,
superandus et removendus est, utpote Dei proposito contrarius».[42]
1936 1879
Homo,
cum in mundum venit, non omnibus gaudet quae ad vitae suae, corporalis et spiritualis,
progressionem sunt necessaria. Ipse aliis eget. Differentiae apparent quae
cum aetate, cum capacitatibus physicis, cum habilitatibus intellectualibus
et moralibus, cum
commerciis quibus quisque potuit perfrui,
cum distributione divitiarum sunt conexae.[43]
«Talenta» non aequaliter distribuuntur.[44]
1937 340,
791, 1202
Hae
differentiae ad propositum pertinent Dei qui vult alium ab alio ea recipere quibus
eget, illosque, quibus «talenta» praesto sunt particularia, ea illis
communicare qui eisdem egent. Differentiae personas ad generositatem, ad
benevolentiam et ad communicationem excitant et saepe obligant; culturas
stimulant ut aliae alias locupletent:
«Cur tam diversas posui
[virtutes] ut uni non omnes praebeam, sed huic aliam istique aliam particularem?
[...] Alii caritatem praecipue dabo; alii, iustitiam; huic, humilitatem; isti,
fidem vivam. [...] Atque ita multa dona et gratias virtutis aliarumque rerurn
spiritualium et corporalium [...] ego cum maxima inaequalitate omnia distril in
uno non omnia posui, ut necessario habeatis occasionem exercendi caritatem,
alii relate ad alios; [...] volui alium alio egere e esse ministros pro
administratione gratiarum atque donorum quae a me receperunt»[45]
1938 2437, 2317
Etiam iniquae
inaequalitates exsistunt quae millia millium virorum et mulierum
percutiunt. Ipsae Evangelio aperte contradicunt:
«Aequalis personarum dignitas
postulat ut ad humaniorem quam vitae condicionem deveniatur. Etenim nimiae
inter membra vel populos unius familiae humanae inaequalitates oeconomicae et
sociales scandalum movent, atque iustitiae sociali, aequitati, nae humanae
dignitati, necnon paci sociali et internationali adversantur».[46]
III. Humana solidarietas
1939 2213, 360
Solidarietatis principium,
quod etiam «amicitiae» vel «caritatis socialis» nomine enuntiatur, exigentia
est directa humanae et christianae fraternitatis:[47]
Erroris caput «primum, tam
late in praesens pernicioseque vilgatum, oblivione continetur mutuae illius
hominum necessitudinis caritatisque, quam quidem cum communis origo postulat,
ac rationabilis omnium hominum naturae aequalitas, ad quaslibet iidem gentes
pertineat, tum Redemptionis sacrificium praecipit, quod Christus Dominus,
expiandis animis Aeterno Patri in ara crucis obtulit».[48]
1940 2402
Solidarietas imprimis in
bonorum manifestatur distributione et in remuneratione laboris. Conatum etiam
implicat pro ordine sociali iustiore in quo tensiones melius possint resolvi et
in quo ipsae exitum conciliatum possint facilius invenire.
1941 2317
Problemata socialia et
oeconomica solvi nequeunt nisi cum omnium solidarietatis formarum
adiutorio: solidarietatis pauperum inter se, divitum et pauperum, operariorum
inter se, eorum qui in negotio laborem locant et eorum qui in eo illum
recipiunt, soliderietatis inter nationes et inter populos. Internationalis
solidarietas est ordinis moralis exigentia. Mundi pax parlim ex ea pendet.
1942 1887, 2632
Solidarietatis virtus
bonorum materialium ambitum excedit. Ecclesia spiritualia fidei distribuens
bona, bonorum temporalium progressionem insuper adiuvit, cui saepe novas
aperuit vias. Sic, per saeculorum decursum, verbum Domini ad effectum est
deductum: «Quaerite autem primum Regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia
adiicientur vobis» (Mt 6,33):
«Ac si, abhinc duo millia
annorum, in anima Ecclesiae, sensus responsabilitatis collectivae omnium pro
omnibus non vivat et perseveret, ex quo usque ad heroicam caritatem moti sunt
et moventur spiritus, nempe monachi agricolae, servorum liberatores, infirmorum
sanatores, fidem civilem cultum et scientiam omnibus aetatibus omnibusque
gentibus afferentes, ad condiciones sociales creanda solae sunt capaces vitam
homine et christiano dignam efficiendi possibilem et facilem».[49]
1943 Societas iustitiam praestat socialem, cum condiciones
adimplet quae associationibus et singulis individuis id obtinere permitunt quod
illis debetur.
1944 Personae humanae observantia alterum tamquam «alterum scipsum»
considerat. Eadem observantiam supponit iurium fundamentalium, quae ex
intrinseca personae profluunt dignitate.
1945 Aequalitas inter homines eorum dignitati personali innititur
iuribusque quae ex ea derivantur.
1946 Differentiae inter personas ad consilium pertinent Dei qui vult
nos mutuo aliis egere. Illae cantatem debent excitare.
1947 Aequalis personarum humanarum dignitas
conatum exigit ad nimias inaequalitates sociales et oeconomicas reducendas.
Eadem ad iniquarum inaequalitatum impellit suppressionem..
1948 Solidarietas virtus est eminenter christiana. Bonorum
spiritualium adhuc magis quam materialium exercet participationem.
[1] Cf CONCILIUM VATICANUM II. Const. past. Gaudium et spes, 24: AAS 58 (1966) 1045.
[2] Cf CONCILIUM VATICANUM II. Const. past. Gaudium et spes, 24: AAS 58 (1966) 1045.
[3] Cf Lc 19,13.15.
[4] CONCILIUM VATICANUM II, Const. past. Gaudium et spes, 25: AAS 58 (1966) 1045.
[5] IOANNES XXIII, Litt. enc. Mater et magistra, 60: AAS 53 (1961) 416.
[6] Cf CONCILIUM VATICANUM II, Const. past, Gaudium et spex. 25: AAS 58 (1966) 1045-1046; IOANNES PAULUS II, Litt. enc. Centesimus annus 16: AAS 83 (1991) 813.
[7] IOANNES PAUUJS II, Litt, enc. Centesimus amtus, 48; AAS 83 (1991) 854; cf Pius XI, Litt. enc, Quadragesimo anno: AAS 23 (1931) 184-186.
[8] IOANNES PAULUS II, Litt. enc, Centesimus annus, 36: AAS 83 (1991) 838.
[9] IOANNES XXIII, Litt. enc. Pacem in terris, 36: AAS 55 (1963) 266.
[10] Cf IOANNES PAULUS II. Litt. enc. Centesimus annus, 41: AAS 83 (1991) 844.
[11] Pius XII, Nuntius radiophonicus (1 iunii 1941): AAS 33 (1941) 197.
[12] Cf CONCILIUM VATICANUM II, Const. dogm. Lumen gentium, 36: AAS 57 (1965) 42.
[13] IOANNES PAULUS II. Litt. enc. Centesimus annus, 25: AAS 83 (1991) 823.
[14] CONCILIUM VATICANUM II, Const. past. Gaudium et spes, 25; AAS 58 (1966) 1045.
[15] Cf IOANNES PAULUS II. Litt. enc. Centesimus annus, 5: AAS 83 (1991) 800.
[16] IOANNES XXIII, Litt. enc. Pacem in terris, 46: AAS 55 (1963) 269.
[17] Cf Leo XIII, Litt, enc, Diuturnum illud: Leonis XIII Acta 2, 271;In., Litt. enc. Immortale Dei: Leonis III Acta 5, 120.
[18] Cf 1 Pe 2,13-17.
[19] Cf iam 1 Tim 2,1-2.
[20] SANCTUS CLEMENS ROMANUS, Epistula ad Corinthios, 61, 1-2: SC 167, 198 – 200 (FUNK 1, 178-180).
[21] CONCILIUM VATICANUM II, Const. past. Gaudium et spes, 74; AAS 58 (1966) 1096.
[22] CONCILIUM VATICANUM II, Const. past. Gaudium et spes, 74; AAS 58 (1966) 1096.
[23] SANCTUS THOMAS AQUINAS, Summa theologiae, I-II, q. 93, a. ad 2; Ed. LEON. 7, 164.
[24] IOANNES XXIII, Litt. enc. Pacem in terris, 51: AAS 55 (1963) 271.
[25] IOANNES PAULUS II. Litt. enc. Centesimus annus, 44: AAS 83 (1991) 848.
[26] Epistula Pseudo Barnabae, 4. 10: SC 172, 100-102 (FUNK 1, 48).
[27] CONCILIUM VATICANUM II, Const. past. Gaudium et spes, 26; AAS 58 (1966) 1046; cf Ibid., AAS 58 (1966) 1096.
[28] CONCILIUM VATICANUM II, Const. past. Gaudium et spes, 26; AAS 58 (1966) 1046.
[29] Cf. CONCILIUM VATICANUM II, Const. past. Gaudium et spes, 26; AAS 58 (1966) 1046.
[30] CONCILIUM VATICANUM II, Const. past. Gaudium et spes, 84; AAS 58 (1966) 1107.
[31] CONCILIUM VATICANUM II, Const. past. Gaudium et spes, 26; AAS 58 (1966) 1047.
[32] Cf. IOANNES PAULUS II. Litt. enc. Centesimus annus, 43: AAS 83 (1991) 847.
[33] CONCILIUM VATICANUM II, Const. past. Gaudium et spes, 31; AAS 58 (1966) 1050.
[34] Cf. CONCILIUM VATICANUM II, Const. past. Gaudium et spes, 30; AAS 58 (1966) 1049.
[35] CONCILIUM VATICANUM II, Const. past. Gaudium et spes, 31; AAS 58 (1966) 1050.
[36] CONCILIUM VATICANUM II, Const. past. Gaudium et spes, 74; AAS 58 (1966) 1096.
[37] CONCILIUM VATICANUM II, Const. past. Gaudium et spes, 26; AAS 58 (1966) 1046.
[38] IOANNES PAULUS II. Litt. enc. Sollicitudo rei socialis, 47: AAS 80 (1991) 581.
[39] Cf. IOANNES XXIII, Litt. enc. Pacem in terris, 61: AAS 55 (1963) 274.
[40] CONCILIUM VATICANUM II, Const. past. Gaudium et spes, 27; AAS 58 (1966) 1047.
[41] Cf Mt 5,43-44.
[42] CONCILIUM VATICANUM II, Const. past. Gaudium et spes, 29; AAS 58 (1966) 1048-1049.
[43] Cf CONCIliuM VATICANUM II, Const. past. Gaudium et spes. 29: AAS 58 (1966) 1048.
[44] Cf Mt 25,14-30; Lc 19,11-27.
[45] SANCTA CATHARINA SENENSIS, II dialogo della Divina provvidenza, 7:ed. G. Cavallini (Roma 1995) p. 23-24.
[46] CONCILIUM VATICANUM II, Const. past. Gaudium et spes, 29: AAS 58 (1966) 1049.
[47] Cf IOANNES PAUlUS II, Litt. enc. Sollicitudo rei socialis, 38-40: AAS 80 (1988) 564-569; Id., Litt. enc. Centesimus annus, 10: AAS 83 (1991) 805-806.
[48] Pius XII, Litt. enc. Summi Pontificatus: AAS 31 (1939) 426.